| Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum ha- | 3.12.1.1 |
| bent circuitum et ex toto remittuntur; ideoque tutissimae sunt ma- | |
| ximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque | |
| alui ductio neque balineum neque uinum neque medicamentum aliud | |
| recte datur: incertum est enim, quando febris uentura sit: ita fieri | 5 |
| potest, ut, si subito uenerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii | |
| causa sit inuentum. Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus | 2.1 |
| bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae grauis- | |
| sima est, cibum sumat. At ubi certus circumitus est, facilius illa | |
| omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et deces- | |
| sionum uices possumus. In his autem, cum inueterauerunt, utilis fames | 5 |
| non est: primis tantummodo diebus ea pugnandum est; deinde diui- | |
| denda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda. Igitur cum | 3.1 |
| primum aliquis inhorruit, et <ex> horrore incaluit, dare oportet ei | |
| potui tepidam aquam subsalsam et uomere eum cogere: nam fere talis | |
| horror ab is oritur, quae biliosa in stomacho resederunt. Idem fa- | |
| ciendum est, si proximo quoque circuitu aeque accessit: saepe enim | 5 |
| sic discutitur, iamque, quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub | |
| expectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, dedu- | |
| cendus in balineum est, dandaque opera, ut per tempus horroris in | |
| solio sit. Si ibi quoque * senserit, nihilo minus idem sub expec- | 4.1 |
| tatione quartae accessionis faciat: siquidem eo quoque modo saepe | |
| id discutitur. Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem alium | |
| edat, aut bibat aquam calidam cum pipere: siquidem ea quoque ad- | |
| sumpta calorem mouent, qui horrorem non admittit. Deinde eodem | 5 |
| modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere | |
| possit, operiatur, fomentisque, sed protinus ualidioribus, totum corpus | |
| circumdet maximeque inuolutis extinctis testis et titionibus. Si ni- | 5.1 |
| hilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa uestimenta | |
| perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adiectum; adhi- | |
| beaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus | |
| et cruribus; et spiritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi | 5 |
| horret: saepe <enim> pertinacia iuuantis malum corporis uincit. Si | 6.1 |
| quid euomuit, danda aqua tepida, iterumque uomere cogendus est; | |
| utendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec du- | |
| cenda aluus est, si tardius horror quiescit: siquidem id quoque exone- | |
| rato corpori prodest. Vltimaque post haec auxilia sunt gestatio et | 5 |
| fricatio. Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui | |
| mollem aluum praestet, caro glutinosa: uinum, cum dabitur, austerum. |