Haec ad omnes circuitus febrium pertinent: discernendae 3.13.1.1
tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem. Si cottidiana
est, triduo primo magnopere abstineri oportet, tum cibis altero quo-
que die uti: si res inueterauerit, post febrem experiri balneum et ui-
num, magisque si horrore sublato haec superest. 5
For AI assistants: an MCP server for these texts, with passages by citation and search of the whole corpus, is at latin-mcp.packhum.org.