| Si uero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, | 3.14.1.1 |
| mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationi- | |
| bus et unctionibus. Quidam ex antiquis medicis Cleophantus in hoc | |
| genere morborum multo ante accessionem per caput aegrum multa | |
| calida aqua perfundebat, deinde uinum dabat. Quod, quamuis pleraque | 5 |
| praecepta eius uiri secutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit: est | |
| enim anceps. Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem | 2.1 |
| dicit aluum duci oportere, quinto post horrorem uomitum elicere, | |
| deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et | |
| uinum, sexto die in lectulo detineri: sic enim fore, ne septimo die | |
| febris accedat. Id saepe posse fieri uerisimile est. Tutius tamen est, | 5 |
| ut hoc ipso ordine utamur, tria remedia, uomitus, alui ductionis, uini | |
| per triduum, id est tertio die et quinto et septimo temptare, ne uinum | |
| nisi post accessionem die septimi bibat. Si uero primis diebus discus- | 3.1 |
| sus morbus non est, inciditque in uetustatem, quo die febris expectabi- | |
| tur, in lectulo se contineat, post febrem confricetur, tum cibo adsumpto | |
| bibat aquam; postero die, qui uacat, ab exercitatione unctioneque aqua | |
| tantum contentus conquiescat. Et id quidem optimum est: si uero | 5 |
| inbecillitas urgebit, et post febrem uinum <et> medio die paulum | |
| cibi debebit adsumere. |