| Eadem in quartana facienda sunt. Sed cum haec tarde ad- | 3.15.1.1 |
| modum finiatur nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio | |
| praecipiendum est, quid in ea fieri debeat. Igitur si cui cum horrore | |
| febris accessit eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se | |
| debebit, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere; | 5 |
| biduo proximo, quantum fieri potest, ne hanc quidem: si quarto die | |
| cum horrore febris reuertitur, uomere, sicut ante praeceptum | |
| est; deinde post febrem modicum cibum sumere, uini quadrantem. | |
| Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, ad- | 2.1 |
| sumpta. Septimo die balineo frigus praeuenire; si febris redierit, du- | |
| cere aluum; ubi ex eo corpus conquieuerit, in unctione uehementer | |
| perfricari; eodem modo sumere cibum et uinum; biduo proximo se | |
| abstinere, frictione seruata. Decimo die rursus balneum experiri; et | 5 |
| si postea febris accessit, aeque perfricari, uinum copiosius bibere. Ac | |
| proximum est, tot dierum ut abstinentia cum ceteris, quae praecipiun- | |
| tur, febrem tollant. Si uero nihilo minus remanet, aliud ex toto se- | 3.1 |
| quendum est curationis genus, idque agendum, ut id, quod diu su- | |
| stinendum est, corpus facile sustineat. Quo minus etiam probari cu- | |
| ratio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam aluum, | |
| deinde abstinendum in septimum diem dixit. Quod ut sustinere ali- | 5 |
| quis possit, tamen etiam febre liberatus uix refectioni ualebit: adeo, | |
| si febris saepius accesserit, concidet. Igitur, si tertio decimo die mor- | 4.1 |
| bus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum | |
| erit, nisi interdum iam horrore discusso. Horror ipse per ea, quae | |
| supra scripta sunt, expugnandus; deinde post febrem oportebit | |
| ungui et uehementer perfricari, cibum et ualidum et fortiter adsumere, | 5 |
| uino uti quantum libebit; postero die, cum satis quieuerit, ambulare, | |
| exerceri, ungui, perfricari fortiter, cibum capere sine uino, tertio die | |
| abstinere. Quo die uero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dare- | 5.1 |
| que operam, ut in ipsa exercitatione febris tempus incurrat: sic enim | |
| saepe illa discutitur. At si in opere occupauit, tum demum se reci- | |
| pere. In eiusmodi ualetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exer- | |
| citatio, cibus, uinum. Si uenter adstrictus est, soluendus est. Sed | 6.1 |
| haec facile ualidiores faciunt: si inbecillitas occupauit, pro exercita- | |
| tione gestatio est; si ne hanc quidem sustinet, adhibenda tamen frictio | |
| est. Si haec quoque [uehemens] onerat, intra quietem et unctionem et | |
| cibum sistendum est; dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidia- | 5 |
| nam id malum uertat. Nam quartana neminem iugulat: sed si ex ea | |
| cotidiana facta est, in malis aeger est; quod tamen nisi culpa uel | |
| aegri uel curantis numquam fit. |