| At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui, | 3.16.1.1 |
| exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, | |
| aut, si id difficile est, leuiter ambulare, considere diligenter inuolutis | |
| pedibus et capite; quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum | |
| sumere et uinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere. | 5 |
| <A>t si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, | |
| deinde uacuo tempore et moueri aliquid et post unctionem cibo uti. | |
| Cum uero uetus quartana raro nisi uere soluatur, utique eo tempore | |
| attendendum est, ne quid fiat, quod ualetudinem impediat. Prodest- | 2.1 |
| que in uetere quartana subinde mutare uictus genus, a uino ad aquam, | |
| ab aqua ad uinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes trans- | |
| ire; esse radicem, deinde uomere; iure uel * * pulli gallinacei uen- | |
| trem resoluere; oleo ad frictiones adicere calfacientia; ante acces- | 5 |
| sionem sorbere uel aceti cyathos duos, uel unum sinapis cum tribus | |
| Graeci uini [salsi], uel mixta paribus portionibus et in aqua diluta | |
| piper, castoreum, laser, murram. Per haec enim similiaque corpus | |
| agitandum est, ut moueatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quie- | |
| uit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitare frigus, calorem, | 10 |
| cruditatem, lassitudinem: facile enim reuertitur, nisi a sano quoque | |
| aliquamdiu timetur. |