| Prodest etiam interdum balineo, interdum aquis frigidis uti; mo- | 1.1.2.1 |
| do ungui, modo id ipsum neglegere; nullum genus cibi fugere, quo | |
| populus utatur; interdum in conuictu esse, interdum ab eo se retra- | |
| here; modo plus iusto, modo non amplius adsumere; bis die potius | |
| quam semel cibum capere, et semper quam plurimum, dummodo hunc | 5 |
| concoquat. Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, | 3.1 |
| si<c> athletici superuacui: nam et intermissus propter ciuiles aliquas | |
| necessitates ordo exercitationis corpus adfligit, et ea corpora, quae | |
| more eorum repleta sunt, celerrime et senescunt et aegrotant. |