| Concubitus uero neque nimis concupiscendus, neque nimis perti- | 1.1.4.1 |
| mescendus est. Rarus corpus excitat, frequens soluit. Cum autem fre- | |
| quens non numero sit sed natura * * , ratione aetatis et corporis, scire | |
| licet eum non inutilem esse, quem corporis neque languor neque dolor | |
| sequitur. Idem interdiu peior est, noctu tutior, ita tamen, si neque | 5.1 |
| illum cibus, neque hunc cum uigilia labor statim sequitur. Haec firmis | |
| seruanda sunt, cauendumque ne in secunda ualetudine aduersae prae- | |
| sidia consumantur. |