| At INBECILLIS, quo in numero magna pars urbanorum omnes- | 1.2.1.1 |
| que paene cupidi litterarum sunt, obseruatio maior necessaria est, ut, | |
| quod uel corporis uel loci uel studii ratio detrahit, cura restituat. Ex | 2.1 |
| his igitur qui bene concoxit, mane tuto surget; qui parum, quiescere | |
| debet, et si mane surgendi necessitas fuit, redormire; qui non con- | |
| coxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque | |
| negotiis credere. Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex | 5 |
| interuallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere. |