| Incipiam ab insania, primamque huius ipsius partem adgrediar, | 3.18.1.4 |
| quae et acuta et in febre est: ΦΡΕΝΗΣΙΝ Graeci appellant. Illud ante | 2.1 |
| omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui | |
| aliena. Quod non quidem leue est neque incidere potest nisi in febre | |
| uehementi; non tamen aeque pestiferum est: nam plerumque breue | |
| esse consueuit leuatoque accessionis impetu protinus mens redit. Ne- | 5 |
| que id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda | |
| febre praeceptum est. Phrenesis uero tum demum est, cum continua | 3.1 |
| dementia esse incipit, cum aeger, quamuis adhuc sapiat, tamen quas- | |
| dam uanas imagines accipit: perfecta est, ubi mens illis imaginibus | |
| addicta est. Eius autem plura genera sunt: siquidem ex phreneticis | |
| alii tristes sunt; alii hilares; alii facilius continentur et intra uerba | 5 |
| desipiunt; alii consurgunt et uiolenter quaedam manu faciunt; atque | |
| ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent | |
| summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasio- | |
| nibus praebent, sed exitu deprenduntur.—Ex his autem eos, qui intra | 4.1 |
| uerba desipiunt, aut leuiter etiam manu peccant, onerare asperioribus | |
| coercitionibus superuacuum est: eos, qui uiolentius <s>e gerunt, uin- | |
| cire conuenit, ne uel sibi uel alteri noceant. Neque credendum est, si | |
| uinctus aliqui, dum leuari uinculis cupit, quamuis prudenter et mise- | 5 |
| rabiliter loquitur, quoniam is dolus insanientis est. Fere uero antiqui | 5.1 |
| tales aegros in tenebris habebant, eo quod is contrarium esset exterreri, | |
| et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant. At | |
| Asclepiades, tamquam tenebris ipsis terrentibus, in lumine habendos | |
| eos dixit. Neutrum autem perpetuum est: alium enim lux, alium | 5 |
| tenebrae magis turbant; reperiunturque, in quibus nullum discrimen | |
| deprehendi uel hoc uel illo modo possit. Optimum itaque est utrum- | |
| que experiri, et habere eum, qui tenebras horret, in luce, eum qui | |
| lucem, in tenebris. At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si uires | |
| habet, loco lucido; si non habet, obscuro continendus est. Remedia | 6.1 |
| uero adhibere, ubi maxime furor urget, superuacuum est: simul enim | |
| febris quoque increscit. Itaque tum nihil nisi continendus aeger est: | |
| ubi uero res patitur, festinanter subueniendum est. Asclepiades per- | |
| inde esse dixit his sanguinem mitti ac si trucidentur: rationem hanc | 5 |
| secutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta, neque sanguis | |
| nisi in remissione eius recte mitteretur. Sed ipse in his somnum | 7.1 |
| <multa frictione quaesiuit, cum et intentio febris somnum> impediat | |
| et frictio non nisi in remissione eius utilis sit. Itaque hoc quoque | |
| auxilium debuit praeterire. Quid igitur est? Multa in praecipiti | |
| periculo recte fiunt alias omittenda. Et continuata quoque febris habet | 5 |
| tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit, estque hoc ut | |
| non optimum, sic tamen secundum remediis tempus, quo, si uires aegri | |
| patiuntur, sanguis quoque mitti debet. Minus deliberari potest, an | 8.1 |
| aluus ducenda sit. Tum interposito die conuenit caput ad cutem ton- | |
| dere, aqua deinde fouere, in qua uerbenae aliquae decoctae sint [uel | |
| ex reprimentibus]; aut prius fouere, deinde radere, et iterum fouere; | |
| ac nouissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus | 5 |
| rutam ex aceto contritam, mouere sternumenta medicamentis in id | |
| efficacibus. Quae tamen facienda sunt in is, quibus uires non desunt: | 9.1 |
| si uero inbecillitas est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique | |
| aliquo <m>adefaciendum est. Vtiles etiam in quibuscumque uiribus | |
| duae herbae sunt, solanum et muralis, <si> simul ex utraque suco ex- | |
| presso caput impletur. Cum febris remisit, frictione utendum est, par- | 5 |
| cius tamen in is, qui nimis hilares quam in is, qui nimis tristes sunt. | |
| Aduersus autem omnium sic insanientium animos gerere se pro cuius- | 10.1 |
| que natura necessarium est. Quorundam enim uani metus leuandi | |
| sunt, sicut in homine praediuite famem timente incidit, cui subinde | |
| falsae hereditates nuntiabantur. Quorundam audacia coercenda est, | |
| sicut in is fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur. Quo- | 5 |
| rundam etiam intempestiuus risus obiurgatione et minis finiendus: | |
| quorundam discutiendae tristes cogitationes; ad quod symphoniae et | |
| cymbala strepitusque proficiunt. Saepius tamen adsentiendum quam | 11.1 |
| repugnandum et paulatim et non euidenter ab iis, quae stulte dicen- | |
| tur, ad meliora mens eius adducenda. Interdum etiam elicienda ipsius | |
| intentio; ut fit in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur | |
| <a>ut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit: | 5 |
| emendando enim conuertere animum incipiunt. Quin etiam recitare, | |
| si qua meminerunt, cogendi sunt. Ad cibum quoque quosdam non de- | |
| siderantes reduxerunt i, qui inter epulantes eos conlocarunt. Omnibus | 12.1 |
| uero sic adfectis somnus et difficilis et praecipue necessarius est: sub | |
| hoc enim plerique sanescunt. Prodest ad id atque etiam ad mentem | |
| ipsam conponendam crocinum unguentum cum irino in caput addi- | |
| tum. Si nihilo minus uigila<n>t, quidam somnum moliuntur potui | 5 |
| dando aquam, in qua papauer aut hyoscyamos decocta si<n>t, alii man- | |
| dragorae mala puluino subiciunt, alii uel amomum uel sycamini lacri- | |
| mam fronti inducunt. Hoc nomen apud medicos reperio. Sed cum | 13.1 |
| Graeci morum sycaminon appellant, mori nulla lacrima est. Sic uero | |
| significatur lacrima arboris in Aegypto nascentis, quam ibi syco- | |
| moron appellant. Plurimi, decoctis papaueris corticibus, ex ea aqua | |
| spongia os et caput subinde fouent. Asclepiades ea superuacua esse | 14.1 |
| dixit, quoniam in lethargum saepe conuerterent: praecepit autem, ut | |
| primo die a cibo, potione, somno abstineretur, uespere ei daretur potui | |
| aqua, tum frictio admoueretur lenis, ut ne manum quidem qui per- | |
| fricaret uehementer inprimeret; postero deinde die isdem omnibus | 5 |
| factis uespere ei daretur sorbitio et aqua, rursusque frictio adhibere- | |
| tur: per hanc enim nos consecuturos, ut somnus accedat. Id interdum | 15.1 |
| fit, et quidem adeo, ut illo confitente nimia frictio etiam lethargi pe- | |
| riculum adferat. Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis | |
| medicamentis arcessendus est, habita scilicet eadem moderatione, quae | |
| hic quoque necessaria est, ne, quem obdormire uolumus, excitare postea | 5 |
| non possimus. Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, | |
| uel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus. | |
| Neque alienum est, si neque sanguis ante missus est, neque mens con- | 16.1 |
| stat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admouere; | |
| quae quia leuat morbum, potest etiam somnum facere. Moderatio | |
| autem in cibo quoque adhibenda est: nam neque aeger implendus est, | |
| ne insaniat, neque ieiunio utique uexandus, ne inbecillitate in cardia- | 5 |
| cum incidat. Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione | |
| aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse | |
| satis est. |