| Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia | 3.18.17.1 |
| fere sine febre incipit, leues deinde febriculas excitat. Consistit in | |
| tristitia, quam uidetur bilis atra contrahere.—In hac utilis detractio | |
| sanguinis est: si quid hanc <poterit> prohibere, prima est abstinentia, | |
| secunda per album ueratrum uomitumque purgatio, post utrumlibet | 5 |
| adhibenda bis die frictio est; si magis ualet, frequens etiam exerci- | |
| tatio: in ieiuno uomitus. Cibus sine uino dandus ex media materia | |
| est; quam quotiens posuero, scire licebit etiam ex infirmissima dari | |
| posse, dum ne <illa sol>a quis utatur: ualentissima tantummodo esse | |
| remouenda. Praeter haec seruanda aluus est quam tenerrima, remo- | 18.1 |
| uendi terrores, et potius bona spes offerenda; quaerenda delectatio ex | |
| fabulis ludisque, maxime quibus capi sanus adsuerat; laudanda, si | |
| qua sunt, ipsius opera et ante oculos eius ponenda; leuiter obiurganda | |
| uana tristitia; subinde admonendus, in is ipsis rebus, quae sollicitant, | 5 |
| cur potius laetitiae quam sollicitudinis causa sit. Si febris quoque | |
| accessit, sicut aliae febres curanda est. |