| Tertium genus insaniae <est> ex his longissimum, adeo ut uitam | 3.18.19.1 |
| ipsam non impediat; quod robusti corporis esse consueuit. Huius | |
| autem ipsius species duae sunt: nam quidam imaginibus, non mente | |
| falluntur, quales insanientem Aiacem uel Orestem percepisse poetae | |
| ferunt: quidam animo desipiunt. | 5 |