| Si imagines fallunt, ante omnia uidendum est, tristes an hilares | 3.18.20.1 |
| sint. In tristitia nigrum ueratrum deiectionis causa, in hilaritate al- | |
| bum ad uomitum excitandum dari debet; idque si in potione non acce- | |
| pit, in pane adiciendum est, quo facilius fallat: nam si bene se pur- | |
| gauerit, ex magna parte morbum leuabit. Ergo etiamsi semel datum | 5 |
| ueratrum parum profecerit, interposito tempore iterum dari debet. Ne- | |
| que ignorare oportet leuiorem esse morbum cum risu quam cum serio | |
| insanientium. Illud quoque perpetuum est in omnibus morbis, ubi ab | |
| inferiore parte purgandus aliquis est, uentrem eius ante soluendum | |
| esse; ubi a superiore, comprimendum. | 10 |