| Si uero consilium insanientem fallit, tormentis quibusdam optime | 3.18.21.1 |
| curatur. Vbi perperam aliquid dixit aut fecit, fame, uinculis, plagis | |
| coercendus est. Cogendus est et attendere et ediscere aliquid et memi- | |
| nisse: sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare quid faciat. | |
| Subito etiam terreri et expauescere in hoc morbo prodest, et fere quic- | 5 |
| quid animum uehementer turbat. Potest enim quaedam fieri mutatio, | 22.1 |
| cum ab eo statu mens, in quo fuerat, abducta est. Interest etiam, ipse | |
| sine causa subinde rideat, an maestus demissusque sit: nam demens | |
| hilaritas terroribus iis, de quibus supra dixi, melius curatur. | |
| Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per | 5 |
| caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum. | |
| Illa communia sunt, insanientes uehementer exerceri debere, multa | 23.1 |
| frictione uti, neque pinguem carnem neque uinum adsumere; cibis | |
| uti post purgationem ex media materia quam leuissimis; non opor- | |
| tere esse uel solos uel inter ignotos, uel inter eos, quos aut con- | |
| temnant aut neglegant; mutare debere regiones et, si mens redit, an- | 5 |
| nua peregrinatione esse iactandos. |