| His morbis praecipue contrarium est id genus, quod car- | 3.19.1.1 |
| diacum a Graecis nominatur, quamuis saepe ad eum phrenetici trans- | |
| eunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud | |
| est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmo- | |
| dico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi uenarum exi- | 5 |
| gui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et | |
| modo * et tempore ex toto thorace et ceruicibus atque etiam capite pro- | |
| rumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigenti- | |
| bus; acutique id morbi genus est. |