| Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant ca- | 3.19.2.1 |
| taplasmata, secunda sudorem prohibere. Id praestat acerbum oleum | |
| uel rosa uel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leuiter | |
| perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est. Si | |
| sudor uincit, delinendus homo est uel gypso uel spuma argentea uel | 5 |
| Cimolia creta, uel etiam subinde horum puluere respergendus. Idem | |
| praestat puluis ex contritis aridi myrti uel rubi foliis, aut ex austeris | |
| et boni uini arida faece; pluraque similia sunt, quae si desunt, satis uti- | |
| lis est quilibet ex uia puluis iniectus. Super haec uero, quo minus cor- | 3.1 |
| pus insudet, leui ueste debet esse contectus, loco non calido, fenestris | |
| patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat. |