| Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo uinoque succur- | 3.19.3.4 |
| rere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dan- | 5 |
| dus est, ut nutriat, neque oneret. Is esse debet ex infirmissima mate- | |
| ria et stomacho aptus. Nisi si necesse est, ad uinum festinare non | |
| oportet. Si uerendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc | 4.1 |
| ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum sub- | |
| inde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger | |
| parum cibi adsumit; idque uinum esse debet neque nullarum uirium, | |
| neque ingentium: recteque toto die ac nocte uel tres heminas aeger | 5 |
| bibet; si uastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunc- | |
| tum perfundere aqua frigida ante conueniet, et tunc dare. Quod si | 5.1 |
| stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte | |
| uomere oportet, rususque post uomitum cibum sumere. Si ne id qui- | |
| dem manserit, sorbere uini cyathum, interpositaque hora sumere alte- | |
| rum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis con- | 5 |
| tritis superinlinendum est; qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut uinum | |
| in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, uenisque uis | |
| redeat. Vltimum auxilium est in aluum tisanae uel halicae cremorem | |
| ex inferioribus partibus indere, siquidem id quoque uires tuetur. Ne- | 6.1 |
| que alienum est naribus quoque aestuantis admouere quod reficiat [id | |
| est rosa et uinum]: si qua in extremis partibus frigent, unctis et cali- | |
| dis manibus fouere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris im- | |
| petus minuatur, et uita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse | 5 |
| praesidio. Vbi esse in tuto uidetur, uerendum tamen, ne in eandem in- | |
| firmitatem cito recidat; itaque uino tantummodo remoto cotidie uali- | |
| diorem cibum debet adsumere, donec satis uirium corpori redeat. |