| Alter quoque morbus est aliter phrenetico contrarius. In | 3.20.1.1 |
| eo difficilior somnus, prompta ad omnem audaciam mens est: in hoc | |
| marcor et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. Lethargum | |
| Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succur- | |
| ritur, celeriter iugulat.—Hos aegros quidam subinde excitare nitun- | 5 |
| tur admotis is, per quae sternu[ta]menta euocentur, et is, quae odore | |
| foedo mouent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, ueratrum, casto- | |
| reum, acetum, <alium, cepa. Iuxta etiam> galbanum incendunt, aut | 2.1 |
| pilos aut cornu ceruinum; si id non est, quodlibet aliud: haec enim | |
| cum conburuntur, odorem foedum mouent. Tharrias uero quidam ac- | |
| cessionis id malum esse dixit, leuarique, cum ea decessit; itaque eos, | |
| qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in deces- | 5 |
| sione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque | |
| ea somnus urgue<a>t. Nam si expergiscitur, adhibere †eum sopito | |
| superuacuum est: neque enim uigilando melior fit, sed per se, si melior | |
| est, uigilat. Si uero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed | 3.1 |
| iis temporibus, quibus febris leuissima est, ut et excernat aliquid et | |
| sumat. Excitat autem ualidissime repente aqua frigida infusa. Post | |
| remissionem itaque perunctum multo oleo corpus tribus aut quattuor | |
| amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si | 5 |
| aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, | |
| ea potiora, quae supra comprehensa sunt. Et quod ad somnum | |
| quidem pertinet, commodissima haec ratio est. |