| Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fouendum | 3.20.4.1 |
| est, in qua laurus aut ruta decocta sit. Altero die inponendum casto- | |
| reum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et | |
| aceto; praecipueque proficit <et> ad excitandum hominem naribus ad- | |
| motum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontiue inpositum | 5 |
| sinapi. Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune | 5.1 |
| cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inueniri poterit. | |
| Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic | |
| ut, si cotidie grauis accessio est, haec cotidie detur; si alternis, post | |
| grauiorem sorbitio, post leuiorem mulsa aqua. Vinum quoque cum | 5 |
| tempestiuo cibo datum non mediocriter adiuuat. Quod si post longas | 6.1 |
| febres eiusmodi torpor <corpori> accessit, cetera eadem seruanda sunt: | |
| ante accessionem autem tribus quattuorue horis castoreum, si uenter | |
| adstrictus est, mixtum cum scamonea; si non est, per se ipsum cum | |
| aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum pleniori- | 5 |
| bus; si dura, in isdem sorbitionibus subsistendum, inponendumque | |
| praecordiis quod simul et reprimat et molliat. |