| Sed hic quidem acutus est morbus. Longus uero fieri po- | 3.21.1.1 |
| test eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus | |
| discussus est: hydropa Graeci uocant. Atque eius tres species sunt. | |
| Nam modo uentre uehementer intento creber intus ex motu spiritus | |
| sonus est; modo corpus inaequale est tumoribus <aliter> aliterque per | 5 |
| totum id orientibus; modo intus in unum aqua contrahitur et moto | |
| corpore ita mouetur, ut impetus eius conspici possit. Primum ΤΥΜΠΑ- | 2.1 |
| ΝΕΙΤΗΝ, secundum ΛΕΥΚΟΦΛΕΓΜΑΤΙΑΝ uel ΥΠΟ ΣΑΡΚΑ, ter- | |
| tium ΑΣΚΕΙΤΗΝ Graeci nominarunt. Communis tamen omnium est | |
| umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sa- | |
| nescunt. Saepe uero hoc malum per se incipit, saepe alteri uetusto morbo | 5 |
| maximeque quartanae superuenit. Facilius in seruis quam in liberis tolli- | |
| tur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque | |
| patientiam, promptius is succurritur, qui facile coguntur, quam qui- | |
| bus inutilis libertas est. Sed <ne> i quidem, qui sub alio sunt, si ex | 3.1 |
| toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque * | |
| non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, | |
| amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo in- | |
| plicitum, negauit posse sanari; cumque alter medicus Epirotes Phi- | 5 |
| lippus se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri | |
| respicere, se ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim cum summa | |
| diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen | |
| malagmata sua deuorando bibendoque suam urinam in exitium se | |
| praecipitauit. Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata | 4.1 |
| <sunt> corpori sitis, requies, inedia: at si malum inueterauit, non nisi | |
| magna mole discutitur. Metrodorum tamen Epicuri discipulum fe- | |
| runt, cum hoc morbo temptaretur, nec aequo animo necessariam sitim | |
| sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde euomere. Quod | 5 |
| si redditur quicquid receptum est, multum taedio demit; si a stomacho | |
| retentum est, morbum auget; ideoque in quolibet temptandum non est. | |
| Sed si febris quoque est, haec in primis summouenda est per eas ra- | 5.1 |
| tiones, per quas huic succurri posse propositum est. | |
| Si sine febre aeger est, tum demum ad ea ueniendum est, quae ipsi | |
| morbo mederi solent. Atque hic quoque, quaecumque species e<s>t, | |
| si nondum nimis occupauit, isdem auxiliis opus est. Multum ambulan- | 5 |
| dum, currendum aliquid est, superiores maxime partes sic perfrican- | |
| dae, ut spiritum ipse contineat. Euocandus est sudor non per exerci- | 6.1 |
| tationem tantum, sed etiam in harena calida uel Laconico uel clibano | |
| similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes | |
| sunt, quales super Baiias in murtetis habemus. Balineum atque omnis | |
| umor alienus est. Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi dua- | 5 |
| bus, murrae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, | |
| sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est quam ut uitam | |
| sustineat, optimaque est, quae urinam mouet. Sed id ipsum tamen mo- | 7.1 |
| liri cibo quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex is ali- | |
| quid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. | |
| Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamo- | |
| mum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, pana- | 5 |
| ces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uua t<a>minia quam ΣΤΑ- | |
| ΦΙΔΑ ΑΓΡΙΑΝ Graeci nominant, habrot<o>num, rosae folia, acorum, ama- | |
| rae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi se- | |
| men: illud cyperon, hoc ΣΧΟΙΝΟΝ Graeci uocant; quae quotiens po- | |
| suero, non quae hic nascuntur, sed quae inter aromata adferuntur, | 10 |
| significabo. Primo tamen quae leuissima ex his sunt id est rosae folia | 8.1 |
| uel nardi spica temptanda est. Vinum quoque utile est austerum, sed | |
| quam tenuissimum. Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri | |
| et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, | |
| plenius corpus sit an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medici- | 5 |
| nam sentit. Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam: nam | |
| si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae ualetu- | |
| dinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, | |
| se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua | |
| liberato cibum et uinum dedisse memoriae prodidit. | 10 |