| Hactenus communiter de omni specie <prae>cipi potest: si uehe- | 3.21.9.1 |
| mentius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio et ex | |
| ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum | |
| uomitus est; fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec do- | |
| lor non finitur, necessariae sunt sine ferro cucurbitulae: si ne per has | 5 |
| quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est; tum his utendum est. | |
| Vltimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per aluum in- | |
| fundere copiosam aquam calidam eamque recipere. Quin etiam co- | 10.1 |
| tidie ter quaterque opus est uti frictione uehementi, cum oleo et qui- | |
| busdam calefacientibus. Sed in hac frictione a uentre abstinendum est: | |
| inponendum uero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferra- | |
| mentisque candentibus pluribus locis uenter exulcerandus est; ser- | 5 |
| uanda ulcera diutius. Vtiliter etiam scilla cocta delinguitur; sed diu | |
| post has infl<a>tiones abstinendum est ab omnibus inflantibus. |