| At si id uitium est, cui ΛΕΥΚΟΦΛΕΓΜΑΤΙΑ nomen est, eas par- | 3.21.11.1 |
| tes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula | |
| incidat. Si is uehementior est, caput uelandum est, utendumque fric- | |
| tione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei pau- | |
| lulum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibean- | 5 |
| tur, quo mollior earum tactus sit; idque, si uires patiuntur, ante meri- | |
| diem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Vtilia etiam sunt | 12.1 |
| cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt. | |
| Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte in- | |
| teriore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumo- | |
| res incidere altis plagis oportet; concutiendumque multa gestatione | 5 |
| corpus est; atque ubi inductae uulneribus cicatrices sunt, adiciendum | |
| et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum reuerta- | |
| tur. Cibus ualens esse debet et glutinosus, maximeque caro. Vinum, | 13.1 |
| si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut inuicem biduo triduoue | |
| modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae | |
| grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum. Si ualens | |
| est qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra dixi, delinguitur. | 5 |
| Auctoresque multi sunt inflatis uesicis pulsandos tumores esse. |