| Si uero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahi- | 3.21.14.1 |
| tur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat in- | |
| positum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non | |
| nimium tamen uehementer, adstringere; quod a Tharria profectum | |
| esse seruatum a pluribus uideo. Si iecur aut lienem adfectum esse | 5 |
| manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superponere: | |
| si per talia auxilia uenter non siccatur, sed umor nihilo minus abun- | |
| dat, celeriore uia succurrere, ut is per uentrem ipsum emittatur. Ne- | 15.1 |
| que ignoro displicuisse Erasistrato hanc curandi uiam: morbum enim | |
| hunc iocineris putauit: ita illud esse sanandum, frustraque aquam | |
| emitti, quae uitiato illo subinde nascatur. Sed primum non huius uisce- | |
| ris unius hoc uitium est: nam et liene adfecto et in totius corporis | 5 |
| malo habitu fit; deinde <ut inde> coeperit, tamen aqua, nisi emitti- | |
| tur, quae contra naturam ibi substitit, et iocineri et ceteris partibus | |
| interioribus nocet. Conuenitque corpus nihilo minus esse curandum: | |
| neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus | |
| inclusus impedit. Ac ne illud quidem in controuersiam uenit, quin non | 16.1 |
| omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuuenes robusti, qui uel ex | |
| toto carent febre, uel certe satis liberales intermissiones habent. Nam | |
| quorum stomachus corruptus est, quiue ex atra bile in hoc deciderunt, | |
| quiue malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. | 5 |
| Cibus autem, quo die primum umor emissus est, superuacuus est, nisi | |
| <si> uires desunt. Insequentibus diebus et is et uinum meracius qui- | 17.1 |
| dem, sed non ita multum dari debet; paulatimque euocandus aeger est | |
| ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, nauigationes et idoneos | |
| cibos, donec ex toto conualescat. Balneum rarum res amat, frequentio- | |
| rem in ieiunio uomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. | 5 |
| Vbi conualuit aliquis, diu tamen alienus ei ueneris usus est. |