| Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos | 3.22.1.1 |
| inuasit. Atque huius quoque plures species sunt. Vna est, qua corpus | |
| non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullis uero in | |
| eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tol- | |
| lit: ΑΤΡΟΦΙΑΝ Graeci uocant. Ea duabus fere de causis incidere con- | 5 |
| sueuit: aut enim nimio timore aliquis minus, aut auiditate nimia plus | |
| quam debet adsumit: ita quod uel deest infirmat, uel quod superat | |
| corrumpitur. Altera species est quam Graeci †ΚΑΚΕΞΙΑΝ appellant, | 2.1 |
| ubi malus corporis habitus est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur. | |
| Quod fere fit, quom longo morbo uitiata corpora, etiamsi illo uacant, | |
| refectionem tamen non accipiunt; aut cum malis medicamentis cor- | |
| pus adfectum est; aut cum diu necessaria defuerunt; aut cum inusi- | 5 |
| tatos aut inutiles cibos aliquis adsumpsit, aliquidue simile incidit. | |
| Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per ad- | |
| siduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, uel aliquae corpo- | |
| ris partes intumescant. Tertia est longeque periculosissima species, | 3.1 |
| quam Graeci <pthisin> nominarunt. Oritur fere a capite, inde in pul- | |
| monem destillat; huic exulceratio accedit; ex hac febricula leuis fit, | |
| quae etiam cum quieuit, tamen repetit; frequens tussis est, pus excrea- | |
| tur, interdum cruentum aliquid. Quicquid excreatum est, si in ignem | 5 |
| impositum est, mali odoris est. Itaque qui de morbo dubitant, hac nota | |
| utuntur. |