| Cum haec genera tabis sint, animaduertere primum oportet, quid | 3.22.4.1 |
| sit, qui laboretur; deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam | |
| eius attendere, et si cibi minus aliquis quam debet adsumpsit, adicere, | |
| sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita multitudine onerauerit, | |
| concoctionem impediat. Si uero plus iusto qui adsumere solitus est, | 5 |
| abstinere uno die, deinde ab exiguo cibo incipere, cotidie adicere, donec | |
| ad iustum modum perueniat. Praeter haec conuenit ambulare locis | 5.1 |
| quam minime frigidis, sole uitato; per manus quoque exerceri: si in- | |
| firmior est, gestari, ungui, perfricari, si potest, maxime per se ipsum, | |
| saepius eodem die, et ante cibum et post eum, sic ut interdum oleo | |
| quaedam adiciantur calfacientia, donec insudet. Prodestque in ieiuno | 5 |
| prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur; aut in- | |
| posita resina et abducta subinde idem facere. Vtile est etiam interdum | 6.1 |
| balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi ali- | |
| quid adsumitur, aut si sine hoc frictio fuit, post eam protinus. Cibi | |
| uero esse debent ex iis, quae facile concoquantur: qui maxime alunt. | |
| Ergo uini quoque, sed austeri, necessarius usus est; mouenda urina. | 5 |