| Quod si mali plus est et uera pt<h>isis est, inter initia protinus oc- | 3.22.8.1 |
| currere necessarium est: neque enim facile is morbus, cum inueterauit, | |
| euincitur. Opus est, si uires patiuntur, longa nauigatione, caeli muta- | |
| tione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur: ideo- | |
| que aptissime Alexandriam ex Italia itur. Fereque id posse inter | 5 |
| principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime | |
| oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV. Si id inbecillitas | |
| non sinit, naue tamen non longe gestari commodissimum est. Si | 9.1 |
| nauigationem aliqua res prohibet, lectica uel alio modo corpus | |
| mouendum est; tum a negotiis abstinendum est omnibusque re- | |
| bus, quae sollicitare animum possunt; somno indulgendum; cauen- | |
| dae destillationes, ne, si quid cura leuarit, exasperent; et deuitanda | 5 |
| cruditas, simulque et sol et frigus; os obtegendum; fauces uelandae; | |
| tussicula suis remediis finienda; et quamdiu quidem febricula incur- | |
| sat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestiuis cibis me- | |
| dendum; eoque tempore bibenda aqua. Lac quoque, quod in capitis | 10.1 |
| doloribus et in acutis febribus et per eas facta nimia siti, ac, siue prae- | |
| cordia tument, siue biliosa urina est, siue sanguis fluxit, pro ueneno | |
| est, in pt<h>isi tamen, sicut in omnibus longis difficilibusque febriculis | |
| recte dari potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remi- | 5 |
| sit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambula- | |
| tiones, item lenes frictiones. Balineum alienum est. Cibus esse debet | 11.1 |
| primo acer, ut alium, porrum, idque ipsum ex aceto, uel ex eodem | |
| intubus, ocimum, lactuca, dein lenis, ut sorbitio ex tisana uel ex | |
| halica uel ex amulo, lacte adiecto. Idem oriza quoque et, si nihil aliud | |
| est, far praestat. Tum in uicem modo his cibis, modo illis utendum | 5 |
| est; adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque uel ex | |
| pruna cerebellum uel pisciculus et his similia. Farina etiam cum sebo | |
| ouillo caprinoue mixta, deinde incocta pro medicamento est. Vinum | |
| adsumi debet leue, austerum. Hactenus non magna mole pugnatur. | |
| Si uehementior noxa est, ac neque febricula neque tussis quiescit, | 12.1 |
| tenuarique corpus apparet, ualidioribus auxiliis opus est. Exulceran- | |
| dum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus | |
| ad mammam utramque, item sub imis ossibus scapularum, quas ΩΜΟ- | |
| ΠΛΑΤΑΣ Graeci uocant, sic, ne sanescere ulcera sinas nisi tussi finita; | 5 |
| cui per se quoque medendum esse manifestum est. Tum ter quaterue die | |
| uehementer extremae partes perfricandae; thorax leui manu pertrac- | |
| tandus; post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachia- | |
| que. Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit | 13.1 |
| aqua calida et oleum. Ceteris diebus bibenda aqua; tum uinum; si | |
| tussis non est, potui frigidum dandum; si est, egelidum. Vtile est | |
| etiam cibos in remissionibus cotidie dari, frictiones gestationesque si- | |
| militer adhibere, eadem acri<a> quarto aut quinto die adsumere, inter- | 5 |
| dum herbam sanguinalem ex aceto uel plantaginem esse. Medicamen- | 14.1 |
| tum etiam est uel plantaginis sucus per se, uel marrubii cum melle | |
| incoctus, ita ut illius cyathus sorbi<l>o sumatur huius cocleare plenum | |
| paulatim delingatur, uel inter se mixta et incocta resinae terebenthi- | |
| nae pars dimidia, buturi et mellis pars altera. Praecipua tamen ex his | 5 |
| omnibus sunt uictus, uehiculum et nauis, et sorbitio. Aluus cita utique | |
| uitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maxime- | |
| que sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercita- | |
| tiones, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, | |
| diu abstinere a uino, balneo, uenere. | 10 |