| Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis | 3.23.1.1 |
| uel maior nominatur. Homo subito concidit, ex ore spumae mouentur, | |
| deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit. Id ge- | |
| nus saepius uiros quam feminas occupat. Ac solet quidem etiam lon- | |
| gum esse usque mortis diem et uitae non periculosum: interdum ta- | 5 |
| men cum recens est, hominem consumit. Et saepe eum, si remedia non | |
| sustulerunt, in pueris ueneris, in puellis menstruorum initium tollit. | |
| Modo cum distentione autem neruorum prolabitur aliquis, modo sine | 2.1 |
| illa. Quidam hos quoque isdem quibus lethargicos excitare conantur; | |
| quod admodum superuacuum est, et quia ne letharg<ic>us quidem | |
| his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita | |
| fame interire, hic ad se utique reuertitur. Vbi concidit aliquis, si nulla | 5 |
| neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet: si acces- | |
| sit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur. Necessarium | 3.1 |
| autem est ducere aluum, uel nigro ueratro purgare, uel utrumque fa- | |
| cere, si uires patiuntur; tunc caput tondere oleoque et aceto perun- | |
| guere; cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare. | |
| Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, | 5 |
| minimeque suilla, conuenit, sed media materia: nam et uiribus opus | |
| est et cruditates cauendae sunt; cum quibus fugere oportet solem, bal- | |
| neum, ignem omniaque calfacientia; item frigus, uinum, uenerem, | |
| loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, uomitum, lassi- | |
| tudines, sollicitudines, negotia omnia. | 10 |