| Vbi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et inuicem | 3.23.4.1 |
| alterum quemque, eadem hora cibi seruata, donec quattuordecim dies | |
| transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti uim deposuit; a<t> si manet, | |
| curandus iam ut longus est. Quod si non, quo die primum incidit, me- | |
| dicus accessit, sed is, qui cadere consueuit, ei traditus est, protinus eo | 5 |
| genere uictus <adhi>bito, qui supra conprehensus est, expectan- | |
| dus est dies, quo prolabatur; utendumque tum uel sanguinis missione | |
| uel ductione alui uel nigro ueratro, sicut praeceptum est. In- | 5.1 |
| sequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, uitatis omni- | |
| bus, quae cauenda dixi, nutriendus. Si per haec morbus finitus | |
| non fuerit, confugiendum erit ad album ueratrum, ac ter quoque aut | |
| quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne | 5 |
| iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus uires | |
| eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra scripta | |
| sunt, adiectis. Vbi mane experrectus est, corpus eius leuiter ex oleo | 6.1 |
| <uetere>, cum capite, excepto uentre, permulceatur; tum ambulatione | |
| quam maxime recta et longa utatur; post ambulationem loco tepido | |
| uehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, per- | |
| fricetur; deinde per caput multa aqua frigida perfundatur; paulum | 5 |
| cibi adsumat; conquiescat; rursus ante noctem ambulatione utatur; | |
| iterum uehementer perfricetur, sic ut neque uenter neque caput contin- | |
| gatur; post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno | |
| aut altero acria adsumat. Si ne per haec quidem fuerit liberatus, ca- | 7.1 |
| put radat; unguatur oleo ueteri, adiecto aceto et nitro; perfundatur | |
| aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi decocta | |
| potionis causa utatur. Quidam iugulati gladiatoris calido sanguine | |
| epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolera- | 5 |
| bile miserius malum fecit. Quod ad medicum uero pertinet, ultimum | |
| est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium | |
| incidere et cucurbitulas admouere, ferro candenti in occipitio quoque et | |
| infra, qua summa uertebra cum capite committitur, adurere duobus lo- | |
| cis, ut per ea perniciosus umor euadat. Quibus si finitum malum non | 8.1 |
| fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad leuandum id tantummodo uten- | |
| dum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra con- | |
| prehensi sunt, praecipueque uitanda omnia, quae ne fierent excepi- | |
| mus. | 5 |