| Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum, | 3.24.1.1 |
| interdum regium nominant. Quem Hippocrates ait, si post septimum | |
| diem febricitante aegro superuenit, tutum esse, mollibus tantummodo | |
| praecordiis substantibus: Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam | |
| prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum de- | 5 |
| tegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum. | |
| Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et prae- | 2.1 |
| cordiorum dextra parte durities et, ubi corporis uehemens motus est, | |
| spirit<us difficult>as membrorumque resolutio; atque ubi diutius ma- | |
| net morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit. |