| Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere aluum, tum, | 3.24.2.5 |
| si febris est, eam uictus genere discutere; si non est, scamoniam po- | |
| tui dare, uel cum aqua betam albam contritam, uel cum aqua mulsa | |
| nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit. Ascle- | 3.1 |
| piades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis | |
| causa bibere cogebat, iis quae urinam mouent reiectis. Quidam su- | |
| perioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se | |
| consequi dicunt. Ego ubique, si satis uirium est, ualidiora; si parum, | 5 |
| inbecilliora auxilia praefero. Si purgatio fit, post eam triduo primo | 4.1 |
| modice cibum oportet adsumere ex media materia, et uinum bibere | |
| Graecum salsum, ut resolutio uentris maneat; tum altero triduo uali- | |
| diores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere; deinde | |
| ad superius genus uictus reuerti, cum eo ut magis satietur; omisso | 5 |
| Graeco uino bibere integrum austerum; atque ita per haec variare, ut | |
| interdum <acres quoque cibos interponat, interdum> ad salsum uinum | |
| redeat. Per omne uero tempus utendum est exercitatione, fricatione, | 5.1 |
| si hiemps est, balneo; si aestas, frigidis natationibus; lecto etiam et | |
| conclaui cultiore, lusu, i<o>co, ludis, lasciuia, per quae mens exhilaretur; | |
| ob quae regius morbus dictus uidetur. Malagma quoque, quod digerat, | |
| super praecordia datum, prodest, uel arida ibi ficus superimposita, si | 5 |
| iecur aut lienis est adfectus. |