| Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam | 3.25.1.1 |
| regionibus is morbus est, quem ΕΛΕΦΑΝΤΙΑΣΙΝ Graeci uocant; is- | |
| que longis adnumeratur: quo totum corpus adficitur, ita ut ossa quo- | |
| que uitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque | |
| tumores habet; rubor harum paulatim in atrum colorem conuertitur. | 5 |
| Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squa- | |
| mis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intu- | |
| mescunt. Vbi uetus morbus e<s>t, digiti in manibus pedibusque sub tu- | 2.1 |
| more conduntur; febricula oritur, quae facile tot malis obrutum homi- | |
| nem consumit.—Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti | |
| debet, aut nigro ueratro uenter solui. Adhibenda tum, quanta sustineri | |
| potest, inedia; paulum deinde uires reficiendae et ducenda aluus; post | 5 |
| haec ubi corpus leuatum est, utendum exercitatione praecipueque | |
| cursu; sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis suda- | 3.1 |
| tionibus euocandus; frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut | |
| uires conseruentur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, | |
| sine glutinosis, sine inflantibus; uinum praeterquam primis diebus | |
| recte datur. Corpus contrita plantago et inlita optime tueri uidetur. | 5 |