| At resolutio neruorum frequens ubique morbus est: inter- | 3.27.1a.1 |
| dum <tota corpora, interdum> partes infestat. Veteres auctores illud ΑΠΟ- | |
| ΠΛΗΞΙΑΝ, hoc ΠΑΡΑΛΥΣΙΝ nominarunt: nunc utrumque ΠΑΡΑ- | |
| ΛΥΣΙΝ appellari uideo. Solent autem qui per omnia membra <uehe- | |
| menter> resoluti sunt, celeriter rapi; ac si correpti non sunt, diutius | 5 |
| quidem uiuunt, sed raro tamen ad sanitatem perueniunt; plerumque | |
| miserum spiritum trahunt, memoria quoque amissa. In partibus uero | 1b.1 |
| numquam acutus, saepe longus, fere sanabilis morbus e<s>t. Si omnia | |
| membra uehementer resoluta sunt, sanguinis detractio uel occidit uel | |
| liberat. Aliud curationis genus uix umquam sanitatem restituit, saepe | |
| mortem tantum differt, uitam interim infestat. Post sanguinis mis- | 5 |
| sionem si non redit et motus et mens, nihil spei superest; si redit, sa- | |
| nitas quoque prospicitur. At ubi pars resoluta est, pro ui et mali et | 1c.1 |
| corporis uel sanguis mittendus uel aluus ducenda est. Cetera eadem in | |
| utroque casu facienda sunt, siquidem uitare praecipue conuenit frigus; | |
| paulatimque ad exercitationes reuertendum est, sic ut ingrediatur ipse | |
| protinus, si potest. Si id crurum inbecillitas prohibet, uel gestetur, uel | 5 |
| motu lecti concutiatur; tum id membrum, quod defici<t>, si potest, per | |
| se, si minus, per alium moueatur, et ui quadam ad consuetudinem | |
| suam redeat. Prodest etiam torpentibus membris summam cutem | 1d.1 |
| exasperare uel urticis caesam uel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coe- | |
| perit corpus, haec remouea<n>tur. Scilla quoque contrita bulbique con- | |
| triti cum ture recte inponuntur. Neque alienum est resina cutem tertio | |
| quoque die diutius uellere; pluribus etiam locis aliquando sine ferro | 5 |
| cucurbitulas admouere. Vnctioni uero aptissimum est uetus oleum | |
| uel nitrum aceto et oleo mixtum. Quin etiam fouere aqua calida ma- | |
| rina, uel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est. Ac si | 1e.1 |
| quo loco uel naturales uel etiam manu factae tales natationes sunt, | |
| is potissimum utendum est; praecipueque in is agitanda membra, | |
| quae maxime deficiunt; si id non est, balneum tamen prodest. Cibus | |
| esse debet ex materia media, maximeque ex uenatione: potio sine uino | 5 |
| aquae calidae. Si tamen uetus morbus est, interponi quarto uel quinto | |
| die purgationis causa uinum Graecum salsum potest. Post cenam uti- | |
| lis uomitus est. |