| Interdum uero etiam neruorum dolor oriri solet. In hoc casu | 3.27.2a.1 |
| non uomere, non urinam medicamentis mouere, non sine exercitatione | |
| sudorem, ut quidam praecipiunt, expedit: bibenda aqua est, bis die | |
| in lectulo leniter satis diu corpus perfricandum est, deinde retento spi- | |
| ritu ab ipsa exercitatione potius superiores partes mouendae; balneo | 2b.1 |
| raro utendum; mutandum subinde peregrinationibus caelum. Si dolor | |
| est, ea ipsa pars sine oleo nitro ex aqua perunguenda <est, deinde in- | |
| uoluenda,> et subicienda pruna lenis et sulpur, atque ita diu subfumi- | |
| gandum; idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam con- | 5 |
| coxerit. Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, | |
| pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis <is> locus est. Vtile est | 2c.1 |
| etiam sebum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic | |
| ut omnium par modus sit, idque inponere; fouere aqua, in qua sulpur | |
| decoctum sit. Vtriculi quoque recte inponuntur aqua calida repleti, aut | |
| bitumen cum hordeacia farina †iactum. Atque in ipso potissimum do- | 5 |
| lore utendum gestatione uehementi est; quod in aliis doloribus pessi- | |
| mum est. |