| Caput igitur, eaque, quae in ore sunt, non lingua tantummodo | 4.1.2.1 |
| palatoque <terminantur,> sed etiam quatenus oculis nostris exposita | |
| sunt. In dextra sinistraque circa guttur uenae grandes, quae sph<a>gi- | |
| tides nominantur, itemque arteriae, quas carotidas uocant, sursum pro- | |
| cedentes ultra aures feruntur. At in ipsis ceruicibus glandulae posi- | 5 |
| tae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt. |