| Deinde duo itinera incipiunt: alterum asperam arteriam nomi- | 4.1.3.1 |
| nant, alterum stomachum. Arteria exterior ad pulmonem, stomachus | |
| interior ad uentriculum fertur; illa spiritum, hic cibum recipit. Qui- | |
| bus cum diuersae uiae sint, qua coeunt exigua in arteria sub ipsis fau- | |
| cibus lingua est; quae, cum spiramus, attollitur, cum cibum potio- | 5 |
| nemque adsumimus, arteriam claudit. Ipsa autem arteria, dura et | |
| cartilaginosa, in gutture adsurgit, ceteris partibus residit. Constat ex | |
| circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum uertebrarum, quae | |
| in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore sto- | |
| machi modo leuis sit; eaque descendens ad praecordia cum pulmone | 10 |
| committitur. |