| Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ipsi | 4.1.4.1 |
| iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo diuiditur. Huic cor | |
| adnexum est, natura musculosum, in pectore sub sinistriore mamma | |
| situm; duosque quasi uentriculos habet. At sub corde atque pulmone | |
| trauersum ex ualida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum | 5 |
| diducit; idque neruosum, multis etiam uenis per id discurrentibus; | |
| a superiore parte non solum intestina, sed iecur quoque lienemque | |
| discernit. Haec uiscera proxuma sed infra tamen posita dextra sini- | |
| straque sunt. |