| Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, in- | 4.1.5.1 |
| trinsecus cauum, extrinsecus gibbum; quod prominens leuiter uentri- | |
| culo insidet, et in quattuor fibras diuiditur. Ex inferiore uero parte | |
| <ei fel> inhaeret: at lienis sinistra non eidem saepto sed intestino | |
| innexus est; natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque mo- | 5 |
| dicae; isque paulum costarum regione in uterum excedens ex maxima | |
| parte sub his conditur. Atque haec quidem iuncta sunt. Renes uero | |
| diuersi; qui lumbis summis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab | |
| altera rotundi; qui et uenosi sunt, et uentriculos habent, et tunicis | |
| super conteguntur. | 10 |