Ac uiscerum quidem hae sedes sunt. Stomachus uero, qui in- 4.1.6.1
testinorum principium est, neruosus: a septima spinae uertebra incipit,
circa praecordia cum uentriculo committitur. Ventriculus autem, qui
receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus; isque inter lienem
et iecur positus est, utroque ex his paulum super eum ingrediente. 5
Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista co-
nectuntur, iungunturque ei saepto, quod transuersum esse supra
posui.