| Scire autem licet integrum corpus esse, quo die mane urina alba, | 1.2.4.1 |
| dein rufa est: illud concoquere, hoc concoxisse significat. Vbi exper- | |
| rectus est aliquis, paulum intermittere; deinde, nisi hiemps est, fo- | |
| uere os multa aqua frigida debet; longis diebus meridiari potius ante | 5.1 |
| cibum; si minus, pos eum. Per hiemem potissimum totis noctibus | |
| conquiescere; sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post | |
| concoctionem. Quem interdiu uel domestica uel ciuilia officia tenue- | |
| runt, huic tempus aliquod seruandum curationi corporis sui est. Prima | 5 |
| autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet, | |
| in eo, qui minus laborauit et bene concoxit, amplior; in eo, qui fati- | |
| gatus est et minus concoxit, remissior. |