| Commode uero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambu- | 1.2.6.1 |
| latio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius | |
| ascensus quoque et descensus cum quadam uarietate corpus moueat, | |
| nisi tamen id perquam inbecillum est: melior autem est sub diuo | |
| quam in porticu; melior, si caput patitur, in sole quam in umbra, | 5 |
| <melior in umbra> quam paries aut uiridia efficiunt, quam quae tecto | |
| subest; melior recta quam flexuosa. Exercitationis autem plerum- | 7.1 |
| que finis esse debet sudor aut certe lassitudo, quae citra fatigationem | |
| sit, idque ipsum modo minus, modo magis faciendum est. Ac ne his | |
| quidem athletarum exemplo uel certa esse lex uel inmodicus labor de- | |
| bet. Exercitationem recte sequitur modo unctio, uel in sole uel ad | 5 |
| ignem; modo balineum, sed conclaui quam maxime et alto et lucido | |
| et spatioso. Ex his uero neutrum semper fieri oportet, sed saepius | |
| alterutrum pro corporis natura. Post haec paulum conquiescere | |
| opus est. |