| Vbi ad cibum uentum est, numquam utilis est nimia satietas, | 1.2.8.1 |
| saepe inutilis nimia abstinentia: si qua intemperantia subest, tutior | |
| est in potione quam in esca. Cibus a salsamentis, holeribus similibus- | |
| que rebus melius incipit; tum caro adsumenda est, quae assa optima | |
| aut elixa est. Condita omnia duabus causis inutilia sunt, quoniam et | 9.1 |
| plus propter dulcedinem adsumitur, et quod modo par est, tamen | |
| aegrius concoquitur. Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in in- | |
| becillo coacescit. Si quis itaque hoc parum ualet, palmulas pomaque et | |
| similia melius primo cibo adsumit. Post multas potiones, quae ali- | 5 |
| quantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil | |
| agendum. Vbi expletus est aliquis, facilius concoquit, si, quicquid | 10.1 |
| adsumpsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper inuigilat, | |
| deinde bene dormit. Si quis interdiu se inpleuit, post cibum neque fri- | |
| gori neque aestui neque labori se debet committere: neque enim tam | |
| facile haec inani corpore quam repleto nocent. Si quibus de causis | 5 |
| futura inedia est, labor omnis uitandus est. |