| Atque haec quidem paene perpetua sunt. Quasdam autem | 1.3.1.1 |
| obseruationes desiderant <et> nouae res et corporum genera et sexus et | |
| aetates et tempora anni. Nam neque ex salubri loco in grauem, neque | |
| ex graui in salubrem transitus satis tutus est. Ex salubri in grauem | |
| prima hieme, ex graui in eum, qui salubris est, prima aestate trans- | 5 |
| ire melius est. Neque ex multa uero fame nimia satietas neque ex | 2.1 |
| nimia satietate fames idonea est. Periclitaturque et qui semel et qui | |
| bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit. Item ne- | |
| que ex nimio labore subitum otium neque ex nimio otio subitus labor | |
| sine graui noxa est. Ergo cum quis mutare aliquid uolet, paulatim de- | 5 |
| bebit adsuescere. Omnem etiam laborem facilius uel puer uel senex | |
| quam insuetus homo sustinet. Atque ideo quoque nimis otiosa uita uti- | 3.1 |
| lis non est, quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen | |
| insuetus aliquis laborauit, aut si multo plus quam solet etiam si qui | |
| adsueuit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum | |
| est uel oculi caligant, aut uenter perturbatur: tum enim non dor- | 5 |
| miendum tantummodo ieiuno est, sed etiam * in posterum diem | |
| permanendum, nisi cito id quies sustulit. Quod si factum est, sur- | |
| gere oportet et lente paulum ambulare. At si somni necessitas | |
| non fuit, quia modice magis aliquis laborauit, tamen ingredi ali- | |
| quid eodem modo debet. Communia deinde omnibus sunt post | 4.1 |
| fatigationem cibum sumpturis: ubi paulum ambulauerunt, si bal- | |
| neum non est, calido loco uel in sole uel ad ignem ungui atque sudare; | |
| si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde ubi paululum conquie- | |
| runt, intrare et descendere in solium; tum multo oleo ungui leniter- | 5 |
| que perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, | |
| deinde frigida fouere. Balineum his feruens idoneum non est. Ergo | 5.1 |
| si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido | |
| demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit | |
| adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae | |
| in aqua fuerunt, leuiter perfricare ex oleo, cui uinum et paulum con- | 5 |
| triti salis sit adiectum. Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum | 6.1 |
| sumere, eoque umido uti, aqua uel certe diluta potione esse contentos, | |
| maximeque ea, quae moueat urinam. Illud quoque nosse oportet, quod | |
| ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum | |
| sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis. A balineo quoque uenien- | 7.1 |
| tibus Asclepiades inutilem eam iudicauit; quod in iis uerum est, qui- | |
| bus aluus facile nec tuto resoluitur quique facile inhorrescunt; perpe- | |
| tuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem | |
| stomachum refrigerari, frigentem calefieri. Quod ita praecipio, ut | 5 |
| tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum biben- | |
| dum esse. Solet etiam prodesse post uarium cibum frequentesque di- | 8.1 |
| lutas potiones uomitus, et postero die longa quies, deinde modica exer- | |
| citatio. Si adsidua fatigatio urguet, in uicem modo aquam, modo | |
| uinum bibendum est, raro balineo utendum. Leuatque lassitudinem | |
| etiam laboris mutatio; eumque, quem nouum genus eiusdem laboris | 5 |
| pressit, id quod in consuetudine est, reficit. Fatigato cotidianum cu- | 9.1 |
| bile tutissimum est: lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle | |
| seu durum est. Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando | |
| fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post | |
| iter primum sedile, deinde unctio; tum calida aqua in balineo magis | 5 |
| superiores partes quam inferiores foueat. Si quis uero exustus in sole | 10.1 |
| est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus | |
| et caput; deinde in solium bene calidum descendendum est; tum multa | |
| aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida. At ei, qui | |
| perfrixit, opus est in balineo primum inuoluto sedere, donec insudet; | 5 |
| tum ungui, deinde lauari; cibum modicum, deinde potiones meracas | |
| adsumere. Is uero, qui nauigauit et nausea pressus est, si multam bilem | 11.1 |
| euomuit, uel abstinere a cibo debet uel paulum aliquid adsumere. Si | |
| pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed adsueto leuiorem: | |
| si sine uomitu nausea fuerit, uel abstinere uel post cibum uomere. Qui | 12.1 |
| uero toto die uel in uehiculo uel in spectaculis sedit, huic nihil curren- | |
| dum sed lente ambulandum est. Lenta quoque in balineo mora, dein | |
| cena exigua prodesse cons<u>erunt. Si quis in balineo aestuat, reficit | |
| hunc ore exceptum et in eo retentum acetum; si id non est, eodem modo | 5 |
| frigida aqua sumpta. |