| Ante omnia autem norit quisque naturam sui corporis, quoniam | 1.3.13.1 |
| alii graciles, alii obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, | |
| alii sicci; alios adstricta, alios resoluta aluus exercet. Raro quisquam | |
| non aliquam partem corporis inbecillam habet. Tenuis uero homo in- | 14.1 |
| plere se debet, plenus extenuare; calidus refrigerare, frigidus cale- | |
| facere; madens siccare, siccus madefacere; itemque aluum firmare is, | |
| cui fusa, soluere is, cui adstricta est: succurrendumque semper parti | |
| maxime laboranti est. | 5 |