| At id, quod peruium est, late fusum atque sinuatum, minusque | 4.1.9.1 |
| quam superiora intestina neruosum, ab utraque parte huc atque illuc | |
| uolutum, magis tamen <in> sinisteriores inferioresque partes, contingit | |
| iecur atque uentriculum; deinde cum quibusdam membranulis a | |
| sinistro rene uenientibus iungitur, atque hinc dextra recuruatum in | 5 |
| imo derigitur, qua excernit; ideoque id ibi rectum intestinum nomi- | |
| natur. |