Contegit uero uniuersa haec omentum, ex in<f>eriore parte leue 4.1.10.1
et strictum, ex superiore mollius; cui adeps quoque innascitur, quae
sensu, sicut cerebrum quoque et medulla, caret.