| Vesica autem in ipso sinu neruosa et duplex, ceruice plena atque | 4.1.11.1 |
| carnosa, iungitur per uenas cum intestino eoque osse, quod pubi subest. | |
| Ipsa soluta atque liberior est, aliter in uiris atque in feminis posita: | |
| nam in uiris iuxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem | |
| inclinata: in feminis super genitale earum sita est, supraque elapsa | 5 |
| ab ipsa uulua sustinetur. |