| Tum in masculis iter urinae spatiosius et conpressius a ceruice | 4.1.12.1 |
| huius descendit ad colem: in feminis breuius et plenius super uuluae | |
| ceruicem se ostendit. Volua autem in uirginibus quidem admodum | |
| exigua est; in mulieribus uero, nisi ubi grauidae sunt, non multo | |
| maior, quam ut manu conprehendatur. Ea, recta tenuataque ceruice, | 5 |
| quem canalem uocant, contra mediam aluum orsa, inde paulum ad | |
| dexteriorem coxam conuertitur; deinde super rectum intestinum pro- | |
| gressa, iliis feminae latera sua innectit. Ipsa autem ilia inter coxas | 13.1 |
| et pubem imo uentre posita sunt. A quibus ac pube abdomen susum | |
| uersus ad praecordia peruenit: ab exteriore parte euidenti cute, ab | |
| interiore leui membrana inclusum, quae omento iungitur; peritonaeos | |
| autem a Graecis nominatur. | 5 |