In capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quem 4.2.2.1
ΚΕΦΑΛΑΙΑΝ Graeci uocant; cuius notae sunt horror calidus, neruorum
resolutio, oculorum caligo, mentis alienatio, uomitus, sic ut uox sup-
primatur, uel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat,
anima deficiat. Praeter haec dolor intolerabilis, maxime circa tempora 5
uel occipitium. Interdum autem in capite longa inbecillitas, sed neque 3.1
grauis neque periculosa, per hominis aetatem est: interdum grauior
dolor sed breuis, neque tamen mortiferus, qui uel uino uel cruditate
uel frigore uel igne aut sole contrahitur. Hique omnes dolores modo
in febre, modo sine hac sunt; modo in toto capite, modo in parte, 5
interdum sic ut oris quoque proximam partem excrucient. Praeter 4.1
haec etiam<num> inuenitur genus, quod potest longum esse; ubi
umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit: ΥΔΡΟ-
ΚΕΦΑΛΟΝ Graeci appellant. Ex his id, quod secundo loco positum est,
dum leue est, qua si<t> ratione curandum, dixi, cum persequerer ea, 5
quae sani homines <in> inbecillitate partis alicuius facere deberent.
Quae uero auxilia sunt capitis, ubi cum febre dolor est, eo loco
explicitum est, quo febrium curatio exposita est. Nunc de
ceteris dicendum est.
For AI assistants: an MCP server for these texts, with passages by citation and search of the whole corpus, is at latin-mcp.packhum.org.