| Ex quibus id, quod acutum est, idque, quod supra consuetudinem | 4.2.5.1 |
| intenditur, idque, quod ex subita causa etsi non pestiferum tamen | |
| uehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur. Sed | |
| id, nisi intolerabilis dolor est, superuacuum est, satiusque est abstinere | |
| a cibo; si fieri potest, etiam potione; si non potest, aquam bibere. Si | 5 |
| postero die dolor remanet, aluum ducere, sternumenta euocare, nihil | |
| adsumere nisi aquam. Saepe enim dies unus aut alter totum dolorem | |
| hac ratione discutit, utique si ex uino uel cruditate origo est. Si uero | 6.1 |
| in his auxilii parum est, tonderi oportet ad cutem; dein consideran- | |
| dum est, quae causa dolorem excitarit. Si calor, aqua frigida multa | |
| perfundere caput expedit, spongiam concauam inponere subinde in | |
| aqua frigida expressam; unguere rosa et aceto, uel potius his tinctam | 5 |
| lanam sucidam imponere aliaue refrigerantia cataplasmata. At si | 7.1 |
| frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina uel certe | |
| salsa, aut in qua laurus decocta sit; tum caput uehementer perfricare; | |
| deinde calido oleo implere, ueste uelare. Quidam id etiam deuinciunt; | |
| alii ceruicalibus uestimentisque onerant, et sic leuantur; alios calida | 5 |
| cataplasmata adiuuant. Ergo etiam ubi causa incognita est, uidere | |
| oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et is uti, quae | |
| experimentum adprobarit. At si parum causa discernitur, perfundere | 8.1 |
| caput, primum calida aqua, sicut supra praeceptum est, uel salsa, | |
| uel ex lauro decocta, tum frigida posca. Illa in omni uetusto capitis | |
| dolore communia sunt: sternumenta excitare, inferiores partes uehe- | |
| menter perfricare; gargarizare iis, quae saliuam mouent; cucurbitulas | 5 |
| temporibus et occipitio admouere; sanguinem ex naribus extrahere; | |
| resina subinde tempora reuellere, et imposito sinapi exulcerare ea, | |
| quae male habent ante linteolo subiecto, ne uehementer adrodat; can- | |
| dentibus ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare; cibum permodi- | |
| cum cum aqua sumere; ubi leuatus est dolor, in balineum ire, ibi | 10 |
| multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi: si dis- | |
| cussus ex toto dolor est, etiam ad uinum reuerti, sed postea semper | |
| antequam quicquam aliud aquam bibere. |