| Circa faciem uero morbus innascitur, quem Graeci | 4.3.1.1 |
| ΚΥΝΙΚΟΝ ΣΠΑΣΜΟΝ nominant. Isque cum acuta fere febre oritur; os | |
| cum motu quodam peruertitur [ideoque nihil aliud est quam distentio oris]. | |
| Accedit crebra coloris in facie totoque in corpore mutatio; somnus in | |
| promptu est.—In hoc sanguinem mittere optimum est: si finitum | 2.1 |
| eo malum non est, ducere aluum: si ne sic quidem discussum est, albo | |
| ueratro uomitum mouere. Praeter haec necessarium est uitare solem, | |
| lassitudinem, uinum. Si discussum his non est, utendum est cursu, | |
| frictione in eo, quod laesum est, leni et multa; in reliquis partibus | 5 |
| breuiore sed uehementi. Prodest etiam mouere sternumenta; caput | 3.1 |
| radere, idque perfundere aqua calida uel marina uel certe salsa, sic ut | |
| ei sulpur quoque adiciatur; post perfusionem iterum perfricare; si- | |
| napi manducare, eodemque tempore adfectis oris partibus ceratum, | |
| integris idem sinapi, donec adrodat, imponere. Cibus aptissimus ex | 5 |
| media materia est. |