At si lingua resoluta est, quod interdum per se, inter- 4.4.1.1
dum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur, oportet
gargarizare ex aqua, in qua uel thymum uel hysopum uel nepeta
decocta sit; aquam bibere; caput et os et ea, quae sub mento sunt, et
ceruicem uehementer perfricare; lasere linguam ipsam lin<e>re; mandu- 5
care quae sunt acerrima, id est in sinapi alium, cepam; magna ui
luctari, ut uerba exprimantur; exerceri retento spiritu; caput saepe
aqua frigida perfundere; nonnumquam multam esse radiculam, deinde
uomere.